×

Bibliae Latinae Clementine 1598

Isaiae 25

1
[Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen.
2
Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non dificetur.
3
Super hoc laudabit te populus fortis; civitas gentium robustarum timebit te:
4
quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab stu; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.
5
Sicut stus in siti, tumultum alienorum humiliabis; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.
6
Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemi, pinguium medullatorum, vindemi defcat.
7
Et prcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.
8
Prcipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.]
9
[Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et ltabimur in salutari ejus.
10
Quia requiescet manus Domini in monte isto; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur pale in plaustro.
11
Et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus.
12
Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.]
Latin Clementine Bible 1598
Public Domain: Clementine Vulgate 1598
:
Save Notes