Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom.
Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem desolabitur, in scula sculorum non erit transiens per eam.
Et possidebunt illam onocrotalus et ericius; ibis et corvus habitabunt in ea: et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem.
Requirite diligenter in libro Domini, et legite: Unum ex eis non defuit, alter alterum non qusivit; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea.
Et ipse misit eis sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensuram: usque in ternum possidebunt eam; in generationem et generationem habitabunt in ea.]