Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| [Et nunc audi, Jacob, serve meus, et Isral, quem elegi. |
| 2 |
| Hc dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus: Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi. |
| 3 |
| Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam: |
| 4 |
| et germinabunt inter herbas, quasi salices juxta prterfluentes aquas. |
| 5 |
| Iste dicet: Domini ego sum; et ille vocabit in nomine Jacob; et hic scribet manu sua: Domino, et in nomine Isral assimilabitur.] |
| 6 |
| [Hc dicit Dominus, rex Isral, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus. |
| 7 |
| Quis similis mei? vocet, et annuntiet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et qu futura sunt annuntient eis. |
| 8 |
| Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annuntiavi; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim? |
| 9 |
| Plast idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur. |
| 10 |
| Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile? |
| 11 |
| Ecce omnes participes ejus confundentur, fabri enim sunt ex hominibus; convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul. |
| 12 |
| Faber ferrarius lima operatus est, in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis su; esuriet et deficiet, non bibet aquam et lassescet. |
| 13 |
| Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo; |
| 14 |
| succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, qu steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit: |
| 15 |
| et facta est hominibus in focum; sumpsit ex eis, et calefactus est; et succendit et coxit panes; de reliquo autem operatus est deum et adoravit; fecit sculptile, et curvatus est ante illud. |
| 16 |
| Medium ejus combussit igni, et de medio ejus carnes comedit; coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah! calefactus sum, vidi focum; |
| 17 |
| reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi; curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia deus meus es tu! |
| 18 |
| Nescierunt, neque intellexerunt; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo. |
| 19 |
| Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes; coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam? ante truncum ligni procidam? |
| 20 |
| Pars ejus cinis est; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam: neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea. |
| 21 |
| Memento horum Jacob, et Isral, quoniam servus meus es tu. Formavi te; servus meus es tu, Isral, ne obliviscaris mei. |
| 22 |
| Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua: revertere ad me, quoniam redemi te. |
| 23 |
| Laudate, cli, quoniam misericordiam fecit Dominus; jubilate, extrema terr; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Isral gloriabitur.] |
| 24 |
| [Hc dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens clos solus, stabiliens terram, et nullus mecum; |
| 25 |
| irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens; |
| 26 |
| suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens; qui dico Jerusalem: Habitaberis, et civitatibus Juda: dificabimini, et deserta ejus suscitabo; |
| 27 |
| qui dico profundo: Desolare, et flumina tua arefaciam; |
| 28 |
| qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis; qui dico Jerusalem: dificaberis, et templo: Fundaberis.] |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/isaiah/044.mp3
66
44