×

Bibliae Latinae Clementine 1598

Isaiae 51

1
[Audite me, qui sequimini quod justum est, et quritis Dominum; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua prcisi estis.
2
Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, qu peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.
3
Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus: et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et ltitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.
4
Attendite ad me, popule meus, et tribus mea, me audite: quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet.
5
Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt; me insul exspectabunt, et brachium meum sustinebunt.
6
Levate in clum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia cli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hc interibunt: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet.
7
Audite me, qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis:
8
sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum.
9
Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem?
10
numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati?
11
Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et ltitia sempiterna super capita eorum: gaudium et ltitiam tenebunt; fugiet dolor et gemitus.
12
Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fnum ita arescet?
13
Et oblitus es Domini, factoris tui, qui tetendit clos et fundavit terram; et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis?
14
Cito veniet gradiens ad aperiendum; et non interficiet usque ad internecionem, nec deficiet panis ejus.
15
Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus: Dominus exercituum nomen meum.
16
Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus me protexi te, ut plantes clos, et fundes terram, et dicas ad Sion: Populus meus es tu.]
17
[Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, qu bibisti de manu Domini calicem ir ejus; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad fces.
18
Non est qui sustentet eam, ex omnibus filiis quos genuit; et non est qui apprehendat manum ejus, ex omnibus filiis quos enutrivit.
19
Duo sunt qu occurrerunt tibi; quis contristabitur super te? Vastitas, et contritio, et fames, et gladius; quis consolabitur te?
20
Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.
21
Idcirco audi hoc, paupercula, et ebria non a vino.
22
Hc dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis me: non adjicies ut bibas illum ultra.
23
Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt, et dixerunt anim tu: Incurvare, ut transeamus; et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus.]
Latin Clementine Bible 1598
Public Domain: Clementine Vulgate 1598
:
Notas Serva