Et factum est in diebus Joakim filii Josi, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeci, filii Josi, regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto.
quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus: et venient, et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super omnes muros ejus in circuitu, et super universas urbes Juda:
Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia qu ego prcipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum.
Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum reum, super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terr.