quod prcepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra gypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam, et facite omnia qu prcipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum:
ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies hc.] Et respondi, et dixi: Amen, Domine.
quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra gypti, usque ad diem hanc: mane consurgens contestatus sum, et dixi: Audite vocem meam.
Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali: et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod prcepi ut facerent, et non fecerunt.]
Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea: et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Isral et domus Juda pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum.
Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum.
Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum: ad vocem loquel, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus.
Et Dominus exercituum qui plantavit te locutus est super te malum, pro malis domus Isral, et domus Juda, qu fecerunt sibi ad irritandum me, libantes Baalim.]
Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam: et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius.