Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur? dices ad eos: Hc dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem: et qui ad gladium, ad gladium: et qui ad famem, ad famem: et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum, et volatilia cli et bestias terr ad devorandum et dissipandum.
Infirmata est qu peperit septem, defecit anima ejus: occidit ei sol cum adhuc esset dies: confusa est, et erubuit: et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.]
Tu scis, Domine: recordare mei, et visita me, et tuere me ab his qui persequuntur me: noli in patientia tua suscipere me: scito quoniam sustinui propter te opprobrium.
Inventi sunt sermones tui, et comedi eos: et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in ltitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine Deus exercituum.
Propter hoc hc dicit Dominus: Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis: et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris: convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos.
Et dabo te populo huic in murum reum, fortem: et bellabunt adversum te, et non prvalebunt, quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus: