Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Isral et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.
Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et convers sunt univers facies in auruginem?
Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus: neque paveas, Isral, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:
quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.
Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non qurent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tu dura facta sunt peccata tua.
Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te vastant vastabuntur, cunctosque prdatores tuos dabo in prdam.
Hc dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor, et dificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur:
Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur: et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi? ait Dominus: