venientium ut dimicent cum Chaldis, et impleant eas cadaveribus hominum quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac, propter omnem malitiam eorum.
Et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus dereliquerunt mihi et spreverunt me.
Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terr, qu audierint omnia bona qu ego facturus sum eis: et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis.
Hc dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo nec jumentum in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, qu desolat sunt, absque homine, et absque habitatore, et absque pecore,
vox gaudii et vox ltiti, vox sponsi et vox spons, vox dicentium: Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in ternum misericordia ejus: et portantium vota in domum Domini: reducam enim conversionem terr sicut a principio, dicit Dominus.
Hc dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque jumento, et in cunctis civitatibus ejus, habitaculum pastorum accubantium gregum.
In civitatibus montuosis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus qu ad austrum sunt, et in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem, et in civitatibus Juda, adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus.]
[Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens: Du cognationes quas elegerat Dominus abject sunt? Et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis.
equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob: reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.]