Jeremias autem libere ambulabat in medio populi: non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de gypto, et audientes Chaldi, qui obsidebant Jerusalem, hujuscemodi nuntium, recesserunt ab Jerusalem.
Hc dicit Dominus Deus Isral: Sic dicetis regi Juda, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in gyptum:
Sed etsi percusseritis omnem exercitum Chaldorum qui prliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni.
Cumque pervenisset ad portam Benjamin, erat ibi custos port per vices, nomine Jerias filius Selemi filii Hanani, et apprehendit Jeremiam prophetam, dicens: Ad Chaldos profugis.
Mittens autem Sedecias rex, tulit eum: et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit: Putasne est sermo a Domino? Et dixit Jeremias: Est: et ait: In manus regis Babylonis traderis.
Prcepit ergo rex Sedecias ut traderetur Jeremias in vestibulo carceris, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate: et mansit Jeremias in vestibulo carceris.