Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam |
| 2 |
| haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines et ululabit omnis habitator terrae |
| 3 |
| ab strepitu pompae armorum et bellatorum eius a commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt patres filios manibus dissolutis |
| 4 |
| pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulae Cappadociae |
| 5 |
| venit calvitium super Gazam conticuit Ascalon et reliquiae vallis earum usquequo concideris |
| 6 |
| o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam tuam refrigerare et sile |
| 7 |
| quomodo quiescet cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas eius regiones ibique condixerit illi |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/jeremiah/047.mp3
52
47