[In illo tempore, ait Dominus, ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem, de sepulchris suis:
et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam cli, qu dilexerunt, et quibus servierunt, et post qu ambulaverunt, et qu qusierunt, et adoraverunt. Non colligentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terr erunt.
Et eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in universis locis qu derelicta sunt, ad qu ejeci eos, dicit Dominus exercituum.]
Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur; nullus est qui agat pnitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prlium.
Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium.
Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes: in tempore visitationis su corruent, dicit Dominus.
Quare sedemus? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi: quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis: peccavimus enim Domino.
A Dan auditus est fremitus equorum ejus; a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra: et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus; urbem et habitatores ejus.
Ecce vox clamoris fili populi mei de terra longinqua: Numquid Dominus non est in Sion? aut rex ejus non est in ea? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis?