Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Prologus Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Isral, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem: et amaro animo suspirans et ejulans, dixit: [ Aleph Quomodo sedet sola civitas plena populo! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo. |
| 2 |
| Beth Plorans ploravit in nocte, et lacrim ejus in maxillis ejus: non est qui consoletur eam, et omnibus caris ejus; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici. |
| 3 |
| Ghimel Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis; habitavit inter gentes, nec invenit requiem: omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias. |
| 4 |
| Daleth Vi Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem: omnes port ejus destruct, sacerdotes ejus gementes; virgines ejus squalid, et ipsa oppressa amaritudine. |
| 5 |
| He Facti sunt hostes ejus in capite; inimici ejus locupletati sunt: quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis. |
| 6 |
| Vau Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. |
| 7 |
| Zain Recordata est Jerusalem dierum afflictionis su, et prvaricationis, omnium desiderabilium suorum, qu habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator: viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus. |
| 8 |
| Heth Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus: ipsa autem gemens conversa est retrorsum. |
| 9 |
| Teth Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus. |
| 10 |
| Jod Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus prceperas ne intrarent in ecclesiam tuam. |
| 11 |
| Caph Omnis populus ejus gemens, et qurens panem; dederunt pretiosa quque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis! |
| 12 |
| Lamed O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die ir furoris sui. |
| 13 |
| Mem De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me: expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum; posuit me desolatam, tota die mrore confectam. |
| 14 |
| Nun Vigilavit jugum iniquitatum mearum; in manu ejus convolut sunt, et imposit collo meo. Infirmata est virtus mea: dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere. |
| 15 |
| Samech Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei; vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos. Torcular calcavit Dominus virgini fili Juda. |
| 16 |
| Ain Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus. |
| 17 |
| Phe Expandit Sion manus suas; non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos. |
| 18 |
| Sade Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines me et juvenes mei abierunt in captivitatem. |
| 19 |
| Coph Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia qusierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam. |
| 20 |
| Res Vide, Domine, quoniam tribulor: conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est. |
| 21 |
| Sin Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, ltati sunt quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei. |
| 22 |
| Thau Ingrediatur omne malum eorum coram te: et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas: multi enim gemitus mei, et cor meum mrens.] |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/lamentations/001.mp3
5
1