Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum |
| 2 |
| hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos |
| 3 |
| pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae |
| 4 |
| aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus |
| 5 |
| cervicibus minabamur lassis non dabatur requies |
| 6 |
| Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane |
| 7 |
| patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus |
| 8 |
| servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum |
| 9 |
| in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto |
| 10 |
| pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis |
| 11 |
| mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda |
| 12 |
| principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt |
| 13 |
| adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt |
| 14 |
| senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium |
| 15 |
| defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster |
| 16 |
| cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus |
| 17 |
| propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri |
| 18 |
| propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo |
| 19 |
| tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione |
| 20 |
| quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum |
| 21 |
| converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio |
| 22 |
| sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos vehementer |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/lamentations/005.mp3
5
5