Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum qu sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis qu sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.
Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis: qui accipiens egressus est.
Et vidi: et ecce quatuor rot juxta cherubim: rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum: species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi:
Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes: sed ad locum ad quem ire declinabat qu prima erat, sequebantur et ceter, nec convertebantur.
Quatuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquil.
Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rot juxta ea: et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rot, sed et ips juxta erant.
Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rot quoque subsecut sunt: et stetit in introitu port domus Domini orientalis, et gloria Dei Isral erat super ea.