Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| et factus est sermo Domini ad me dicens |
| 2 |
| fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum |
| 3 |
| numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas |
| 4 |
| ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus |
| 5 |
| etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo fiet operis |
| 6 |
| propterea haec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem |
| 7 |
| et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis consumet eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eos |
| 8 |
| et dedero terram inviam et desolatam eo quod praevaricatores extiterint dicit Dominus Deus |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/ezekiel/015.mp3
48
15