×

Bibliae Latinae Clementine 1598

Ezechielis 15

1
Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
2
[Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum qu sunt inter ligna silvarum?
3
numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas?
4
Ecce igni datum est in escam: utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam: numquid utile erit ad opus?
5
Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus: quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis?
6
Propterea hc dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem.
7
Et ponam faciem meam in eos: de igne egredientur, et ignis consumet eos: et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos,
8
et dedero terram inviam et desolatam, eo quod prvaricatores extiterint, dicit Dominus Deus.]
Latin Clementine Bible 1598
Public Domain: Clementine Vulgate 1598
:
Save Notes