Et dices filiis Ammon: [Audite verbum Domini Dei. Hc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: Euge, euge, super sanctuarium meum, quia pollutum est; et super terram Isral, quoniam desolata est; et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem:
idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hreditatem: et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua: ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum.
idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram: et scies quia ego Dominus.]
idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus, inclytas terr Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,
idcirco hc dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumam, et auferam de ea hominem et jumentum, et faciam eam desertam ab austro: et qui sunt in Dedan, gladio cadent.
Et dabo ultionem meam super Idumam per manum populi mei Isral: et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.]