Fili hominis, propheta de pastoribus Isral: propheta, et dices pastoribus: [Hc dicit Dominus Deus: V pastoribus Isral, qui pascebant semetipsos! nonne greges a pastoribus pascuntur?
Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod grotum non sanastis: quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non qusistis: sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.
Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso: et super omnem faciem terr dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret: non erat, inquam, qui requireret.
Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves me in devorationem omnium bestiarum agro, eo quod non esset pastor: neque enim qusierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant:
Hc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores: requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos: et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.]
Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispers fuerant in die nubis et caliginis.
Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Isral, in rivis, et in cunctis sedibus terr.
In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Isral erunt pascua earum: ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Isral.
Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam: et pascam illas in judicio.
Nonne satis vobis erat pascua bona depasci? insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris: et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis:
Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore: et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi.