Hc dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris qu respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit: die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur.
Et intrabit princeps per viam vestibuli port deforis, et stabit in limine port: et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus: et adorabit super limen port, et egredietur: porta autem non claudetur usque ad vesperam.
Et cum intrabit populus terr in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per viam port meridian: porro qui ingreditur per viam port meridian, egrediatur per viam port aquilonis. Non revertetur per viam port per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur.
Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem: agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta qu respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati: et egredietur, claudeturque porta postquam exierit.
Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur simil: sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum.
Si autem dederit legatum de hreditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem: hreditas autem ejus filiis ejus erit.
Et non accipiet princeps de hreditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua hreditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua.
Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere port, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, qu respiciebant ad aquilonem: et erat ibi locus vergens ad occidentem.
Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto: ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.
Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii: et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii.