Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est |
| 2 |
| et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes |
| 3 |
| idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario |
| 4 |
| ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me |
| 5 |
| ego cognovi te in deserto in terra solitudinis |
| 6 |
| iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei |
| 7 |
| et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum |
| 8 |
| occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos |
| 9 |
| perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum |
| 10 |
| ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes |
| 11 |
| dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea |
| 12 |
| conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius |
| 13 |
| dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum |
| 14 |
| de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis |
| 15 |
| quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/hosea/013.mp3
14
13