Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus,
die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas simil in sacrificium, qu conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium.
immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est.
Assumensque sacerdos de sanguine hosti, qu immolata est pro delicto, ponet super extremum auricul dextr ejus qui mundatur, et super pollices manus dextr et pedis:
Quod autem reliquum est olei in lva manu, fundet super extremum auricul dextr ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto,
Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire qu dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem simil conspers oleo in sacrificium, et olei sextarium,
At ille prcipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia qu in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus:
tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies,