Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: [Percute cardinem, et commoveantur superliminaria: avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam; non erit fuga eis. Fugient, et non salvabitur ex eis qui fugerit.
Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos.
Et Dominus Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet, et lugebunt omnes habitantes in ea: et ascendet sicut rivus omnis, et defluet sicut fluvius gypti.
Qui dificat in clo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terr: Dominus nomen ejus.
Numquid non ut filii thiopum vos estis mihi, filii Isral? ait Dominus. Numquid non Isral ascendere feci de terra gypti, et Palstinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene?]
In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit: et redificabo aperturas murorum ejus, et ea qu corruerant instaurabo: et redificabo illud sicut in diebus antiquis,
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uv mittentem semen: et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colli culti erunt.
Et convertam captivitatem populi mei Isral; et dificabunt civitates desertas, et inhabitabunt; et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructus eorum.