Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens |
| 2 |
| surge vade ad Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te |
| 3 |
| et surrexit Iona et abiit in Nineven iuxta verbum Domini et Nineve erat civitas magna Dei itinere dierum trium |
| 4 |
| et coepit Iona introire in civitatem itinere diei unius et clamavit et dixit adhuc quadraginta dies et Nineve subvertetur |
| 5 |
| et crediderunt viri ninevitae in Deo et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem |
| 6 |
| et pervenit verbum ad regem Nineve et surrexit de solio suo et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere |
| 7 |
| et clamavit et dixit in Nineve ex ore regis et principum eius dicens homines et iumenta et boves et pecora non gustent quicquam nec pascantur et aquam non bibant |
| 8 |
| et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quae est in manibus eorum |
| 9 |
| quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae et non peribimus |
| 10 |
| et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt a via sua mala et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/jonah/003.mp3
4
3