Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu eius funiculus mensorum |
| 2 |
| et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius |
| 3 |
| et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum eius |
| 4 |
| et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur Hierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius |
| 5 |
| et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius |
| 6 |
| o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus |
| 7 |
| o Sion fuge quae habitas apud filiam Babylonis |
| 8 |
| quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius |
| 9 |
| quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt praedae his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me |
| 10 |
| lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus |
| 11 |
| et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te |
| 12 |
| et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem |
| 13 |
| sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/zechariah/002.mp3
14
2