Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans. |
| 2 |
| Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego video volumen volans: longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum. |
| 3 |
| Et dixit ad me: Hc est maledictio qu egreditur super faciem omnis terr: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur. |
| 4 |
| Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus. |
| 5 |
| Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur. |
| 6 |
| Et dixi: Quidnam est? Et ait: Hc est amphora egrediens. Et dixit: Hc est oculus eorum in universa terra. |
| 7 |
| Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphor. |
| 8 |
| Et dixit: Hc est impietas. Et projecit eam in medio amphor, et misit massam plumbeam in os ejus. |
| 9 |
| Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce du mulieres egredientes: et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et clum. |
| 10 |
| Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo ist deferunt amphoram? |
| 11 |
| Et dixit ad me: Ut dificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam. |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/zechariah/005.mp3
14
5