Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam |
| 2 |
| et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus |
| 3 |
| erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra |
| 4 |
| statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi |
| 5 |
| descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent |
| 6 |
| dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum |
| 7 |
| at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est |
| 8 |
| ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi |
| 9 |
| iratusque contra eos abiit |
| 10 |
| nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra |
| 11 |
| ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus |
| 12 |
| ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra |
| 13 |
| clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam |
| 14 |
| cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur |
| 15 |
| exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria |
| 16 |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/numbers/012.mp3
36
12