Utinam mortui essemus in gypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in gyptum?
Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terr hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne prsidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere.
et habitatores terr hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis prcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem:
Dominus patiens et mult misericordi, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.
Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa qu feci in gypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci me,
juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram: annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam:
Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terr quod esset mala,
Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt: Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est: quia peccavimus.