Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Et accesserunt ad eum pharisi et sadduci tentantes: et rogaverunt eum ut signum de clo ostenderet eis. |
| 2 |
| At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim clum. |
| 3 |
| Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste clum. |
| 4 |
| Faciem ergo cli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum qurit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jon prophet. Et relictis illis, abiit. |
| 5 |
| Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. |
| 6 |
| Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisorum et sadducorum. |
| 7 |
| At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus. |
| 8 |
| Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modic fidei, quia panes non habetis? |
| 9 |
| Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis? |
| 10 |
| neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis? |
| 11 |
| Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharisorum et sadducorum? |
| 12 |
| Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisorum et sadducorum. |
| 13 |
| Venit autem Jesus in partes Csare Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? |
| 14 |
| At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. |
| 15 |
| Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis? |
| 16 |
| Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. |
| 17 |
| Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in clis est. |
| 18 |
| Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram dificabo Ecclesiam meam, et port inferi non prvalebunt adversus eam. |
| 19 |
| Et tibi dabo claves regni clorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in clis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in clis. |
| 20 |
| Tunc prcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus. |
| 21 |
| Exinde cpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. |
| 22 |
| Et assumens eum Petrus, cpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc. |
| 23 |
| Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea qu Dei sunt, sed ea qu hominum. |
| 24 |
| Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. |
| 25 |
| Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. |
| 26 |
| Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, anim vero su detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? |
| 27 |
| Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. |
| 28 |
| Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/matthew/016.mp3
28
16