|
| 1 |
|
| et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam |
|
| 2 |
|
| et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum |
|
| 3 |
|
| et ait homini habenti manum aridam surge in medium |
|
| 4 |
|
| et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant |
|
| 5 |
|
| et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi |
|
| 6 |
|
| exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent |
|
| 7 |
|
| et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum |
|
| 8 |
|
| et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum |
|
| 9 |
|
| et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum |
|
| 10 |
|
| multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas |
|
| 11 |
|
| et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes |
|
| 12 |
|
| tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum |
|
| 13 |
|
| et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum |
|
| 14 |
|
| et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare |
|
| 15 |
|
| et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia |
|
| 16 |
|
| et inposuit Simoni nomen Petrus |
|
| 17 |
|
| et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui |
|
| 18 |
|
| et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum |
|
| 19 |
|
| et Iudam Scarioth qui et tradidit illum |
|
| 20 |
|
| et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare |
|
| 21 |
|
| et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est |
|
| 22 |
|
| et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia |
|
| 23 |
|
| et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere |
|
| 24 |
|
| et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud |
|
| 25 |
|
| et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare |
|
| 26 |
|
| et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet |
|
| 27 |
|
| nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet |
|
| 28 |
|
| amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint |
|
| 29 |
|
| qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti |
|
| 30 |
|
| quoniam dicebant spiritum inmundum habet |
|
| 31 |
|
| et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum |
|
| 32 |
|
| et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te |
|
| 33 |
|
| et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei |
|
| 34 |
|
| et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei |
|
| 35 |
|
| qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est |
|
|
|
|