Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, qu in nobis complet sunt, rerum: |
| 2 |
| sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis: |
| 3 |
| visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, |
| 4 |
| ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem. |
| 5 |
| Fuit in diebus Herodis, regis Jud, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. |
| 6 |
| Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. |
| 7 |
| Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. |
| 8 |
| Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis su ante Deum, |
| 9 |
| secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini: |
| 10 |
| et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. |
| 11 |
| Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. |
| 12 |
| Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. |
| 13 |
| Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem: |
| 14 |
| et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt: |
| 15 |
| erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris su: |
| 16 |
| et multos filiorum Isral convertet ad Dominum Deum ipsorum: |
| 17 |
| et ipse prcedet ante illum in spiritu et virtute Eli: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. |
| 18 |
| Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. |
| 19 |
| Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hc tibi evangelizare. |
| 20 |
| Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, qu implebuntur in tempore suo. |
| 21 |
| Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo. |
| 22 |
| Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. |
| 23 |
| Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam: |
| 24 |
| post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens: |
| 25 |
| Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. |
| 26 |
| In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galil, cui nomen Nazareth, |
| 27 |
| ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria. |
| 28 |
| Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. |
| 29 |
| Qu cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. |
| 30 |
| Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum. |
| 31 |
| Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum: |
| 32 |
| hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in ternum, |
| 33 |
| et regni ejus non erit finis. |
| 34 |
| Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? |
| 35 |
| Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. |
| 36 |
| Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, qu vocatur sterilis: |
| 37 |
| quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. |
| 38 |
| Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. |
| 39 |
| Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda: |
| 40 |
| et intravit in domum Zachari, et salutavit Elisabeth. |
| 41 |
| Et factum est, ut audivit salutationem Mari Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth: |
| 42 |
| et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. |
| 43 |
| Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? |
| 44 |
| Ecce enim ut facta est vox salutationis tu in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. |
| 45 |
| Et beata, qu credidisti, quoniam perficientur ea, qu dicta sunt tibi a Domino. |
| 46 |
| Et ait Maria: [Magnificat anima mea Dominum: |
| 47 |
| et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. |
| 48 |
| Quia respexit humilitatem ancill su: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, |
| 49 |
| quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus, |
| 50 |
| et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. |
| 51 |
| Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui. |
| 52 |
| Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. |
| 53 |
| Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes. |
| 54 |
| Suscepit Isral puerum suum, recordatus misericordi su: |
| 55 |
| sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in scula.] |
| 56 |
| Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam. |
| 57 |
| Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. |
| 58 |
| Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. |
| 59 |
| Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. |
| 60 |
| Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes. |
| 61 |
| Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. |
| 62 |
| Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum. |
| 63 |
| Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. |
| 64 |
| Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. |
| 65 |
| Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Jud divulgabantur omnia verba hc: |
| 66 |
| et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo. |
| 67 |
| Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens: |
| 68 |
| [Benedictus Dominus Deus Isral, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis su: |
| 69 |
| et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, |
| 70 |
| sicut locutum est per os sanctorum, qui a sculo sunt, prophetarum ejus: |
| 71 |
| salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos: |
| 72 |
| ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti: |
| 73 |
| jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis |
| 74 |
| ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi |
| 75 |
| in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris. |
| 76 |
| Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: pribis enim ante faciem Domini parare vias ejus, |
| 77 |
| ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum |
| 78 |
| per viscera misericordi Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto: |
| 79 |
| illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.] |
| 80 |
| Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis su ad Isral. |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/luke/001.mp3
24
1