Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Post hc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. |
| 2 |
| Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. |
| 3 |
| Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. |
| 4 |
| Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. |
| 5 |
| In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: |
| 6 |
| et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. |
| 7 |
| In eadem autem domo manete, edentes et bibentes qu apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. |
| 8 |
| Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate qu apponuntur vobis: |
| 9 |
| et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. |
| 10 |
| In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite: |
| 11 |
| Etiam pulverem, qui adhsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. |
| 12 |
| Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati. |
| 13 |
| V tibi Corozain! v tibi Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone fact fuissent virtutes qu fact sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pniterent. |
| 14 |
| Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis. |
| 15 |
| Et tu Capharnaum, usque ad clum exaltata, usque ad infernum demergeris. |
| 16 |
| Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me. |
| 17 |
| Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam dmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. |
| 18 |
| Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de clo cadentem. |
| 19 |
| Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit. |
| 20 |
| Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in clis. |
| 21 |
| In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine cli et terr, quod abscondisti hc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te. |
| 22 |
| Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. |
| 23 |
| Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi qui vident qu vos videtis. |
| 24 |
| Dico enim vobis quod multi prophet et reges voluerunt videre qu vos videtis, et non viderunt: et audire qu auditis, et non audierunt. |
| 25 |
| Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam ternam possidebo? |
| 26 |
| At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis? |
| 27 |
| Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum. |
| 28 |
| Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives. |
| 29 |
| Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? |
| 30 |
| Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto. |
| 31 |
| Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo prterivit. |
| 32 |
| Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. |
| 33 |
| Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est. |
| 34 |
| Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. |
| 35 |
| Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. |
| 36 |
| Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? |
| 37 |
| At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter. |
| 38 |
| Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier qudam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, |
| 39 |
| et huic erat soror nomine Maria, qu etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. |
| 40 |
| Martha autem satagebat circa frequens ministerium: qu stetit, et ait: Domine, non est tibi cur quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet. |
| 41 |
| Et respondens dixit illis Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima, |
| 42 |
| porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, qu non auferetur ab ea. |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/luke/010.mp3
24
10