Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. |
| 2 |
| Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. |
| 3 |
| Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisos, dicens: Si licet sabbato curare? |
| 4 |
| At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit. |
| 5 |
| Et respondens ad illos dixit: Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? |
| 6 |
| Et non poterant ad hc respondere illi. |
| 7 |
| Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: |
| 8 |
| Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo. |
| 9 |
| Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. |
| 10 |
| Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus: |
| 11 |
| quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur. |
| 12 |
| Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio; |
| 13 |
| sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et ccos: |
| 14 |
| et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. |
| 15 |
| Hc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. |
| 16 |
| At ipse dixit ei: Homo quidam fecit cnam magnam, et vocavit multos. |
| 17 |
| Et misit servum suum hora cn dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. |
| 18 |
| Et cperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum. |
| 19 |
| Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum. |
| 20 |
| Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. |
| 21 |
| Et reversus servus nuntiavit hc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et ccos, et claudos introduc huc. |
| 22 |
| Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. |
| 23 |
| Et ait dominus servo: Exi in vias, et spes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea. |
| 24 |
| Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cnam meam. |
| 25 |
| Ibant autem turb mult cum eo: et conversus dixit ad illos: |
| 26 |
| Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. |
| 27 |
| Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. |
| 28 |
| Quis enim ex vobis volens turrim dificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, |
| 29 |
| ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei, |
| 30 |
| dicentes: Quia hic homo cpit dificare, et non potuit consummare? |
| 31 |
| Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? |
| 32 |
| Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea qu pacis sunt. |
| 33 |
| Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus qu possidet, non potest meus esse discipulus. |
| 34 |
| Bonum est sal: si autem sal evanuerit, in quo condietur? |
| 35 |
| Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat. |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/luke/014.mp3
24
14