Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum. |
| 2 |
| Et murmurabant pharisi, et scrib, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis. |
| 3 |
| Et ait ad illos parabolam istam dicens: |
| 4 |
| Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam qu perierat, donec inveniat eam? |
| 5 |
| Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens: |
| 6 |
| et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, qu perierat. |
| 7 |
| Dico vobis quod ita gaudium erit in clo super uno peccatore pnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pnitentia. |
| 8 |
| Aut qu mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et qurit diligenter, donec inveniat? |
| 9 |
| Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. |
| 10 |
| Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pnitentiam agente. |
| 11 |
| Ait autem: Homo quidam habuit duos filios: |
| 12 |
| et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substanti, qu me contingit. Et divisit illis substantiam. |
| 13 |
| Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. |
| 14 |
| Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cpit egere. |
| 15 |
| Et abiit, et adhsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. |
| 16 |
| Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat. |
| 17 |
| In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo! |
| 18 |
| surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in clum, et coram te: |
| 19 |
| jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis. |
| 20 |
| Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. |
| 21 |
| Dixitque ei filius: Pater, peccavi in clum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus. |
| 22 |
| Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus: |
| 23 |
| et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur: |
| 24 |
| quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cperunt epulari. |
| 25 |
| Erat autem filius ejus senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum: |
| 26 |
| et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hc essent. |
| 27 |
| Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. |
| 28 |
| Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cpit rogare illum. |
| 29 |
| At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum prterivi: et numquam dedisti mihi hdum ut cum amicis meis epularer. |
| 30 |
| Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. |
| 31 |
| At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt: |
| 32 |
| epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/luke/015.mp3
24
15