|
| 1 |
|
| et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt |
|
| 2 |
|
| utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis |
|
| 3 |
|
| adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi |
|
| 4 |
|
| et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi |
|
| 5 |
|
| et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem |
|
| 6 |
|
| dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis |
|
| 7 |
|
| quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe |
|
| 8 |
|
| et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes |
|
| 9 |
|
| numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto |
|
| 10 |
|
| sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus |
|
| 11 |
|
| et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam |
|
| 12 |
|
| et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe |
|
| 13 |
|
| et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri |
|
| 14 |
|
| quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt |
|
| 15 |
|
| unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum |
|
| 16 |
|
| et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus |
|
| 17 |
|
| respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt |
|
| 18 |
|
| non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena |
|
| 19 |
|
| et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit |
|
| 20 |
|
| interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione |
|
| 21 |
|
| neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est |
|
| 22 |
|
| et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis |
|
| 23 |
|
| et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini |
|
| 24 |
|
| nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua |
|
| 25 |
|
| primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac |
|
| 26 |
|
| et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis |
|
| 27 |
|
| edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes |
|
| 28 |
|
| similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant |
|
| 29 |
|
| qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit |
|
| 30 |
|
| secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur |
|
| 31 |
|
| in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro |
|
| 32 |
|
| memores estote uxoris Loth |
|
| 33 |
|
| quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam |
|
| 34 |
|
| dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur |
|
| 35 |
|
| duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur |
|
| 36 |
|
| respondentes dicunt illi ubi Domine |
|
| 37 |
|
| qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae |
|
|
|
|