|
| 1 |
|
| dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere |
|
| 2 |
|
| dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur |
|
| 3 |
|
| vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo |
|
| 4 |
|
| et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor |
|
| 5 |
|
| tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me |
|
| 6 |
|
| ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit |
|
| 7 |
|
| Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis |
|
| 8 |
|
| dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra |
|
| 9 |
|
| dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam |
|
| 10 |
|
| duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus |
|
| 11 |
|
| Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus |
|
| 12 |
|
| ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo |
|
| 13 |
|
| et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori |
|
| 14 |
|
| dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur |
|
| 15 |
|
| adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos |
|
| 16 |
|
| Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei |
|
| 17 |
|
| amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud |
|
| 18 |
|
| et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo |
|
| 19 |
|
| dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus |
|
| 20 |
|
| mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem |
|
| 21 |
|
| qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea |
|
| 22 |
|
| quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me |
|
| 23 |
|
| his ille auditis contristatus est quia dives erat valde |
|
| 24 |
|
| videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt |
|
| 25 |
|
| facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei |
|
| 26 |
|
| et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri |
|
| 27 |
|
| ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum |
|
| 28 |
|
| ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te |
|
| 29 |
|
| qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei |
|
| 30 |
|
| et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam |
|
| 31 |
|
| adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis |
|
| 32 |
|
| tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur |
|
| 33 |
|
| et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget |
|
| 34 |
|
| et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur |
|
| 35 |
|
| factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans |
|
| 36 |
|
| et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset |
|
| 37 |
|
| dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret |
|
| 38 |
|
| et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei |
|
| 39 |
|
| et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei |
|
| 40 |
|
| stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum |
|
| 41 |
|
| dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam |
|
| 42 |
|
| et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit |
|
| 43 |
|
| et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo |
|
|
|
|