Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, |
| 2 |
| dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. |
| 3 |
| Vidua autem qudam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo. |
| 4 |
| Et nolebat per multum tempus. Post hc autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor: |
| 5 |
| tamen quia molesta est mihi hc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me. |
| 6 |
| Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit: |
| 7 |
| Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? |
| 8 |
| Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? |
| 9 |
| Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: |
| 10 |
| Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisus et alter publicanus. |
| 11 |
| Pharisus stans, hc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: |
| 12 |
| jejuno bis in sabbato, decimas do omnium qu possideo. |
| 13 |
| Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad clum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. |
| 14 |
| Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. |
| 15 |
| Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. |
| 16 |
| Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei. |
| 17 |
| Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. |
| 18 |
| Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam ternam possidebo? |
| 19 |
| Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus. |
| 20 |
| Mandata nosti: non occides; non mchaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem. |
| 21 |
| Qui ait: Hc omnia custodivi a juventute mea. |
| 22 |
| Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia qucumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in clo: et veni, sequere me. |
| 23 |
| His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde. |
| 24 |
| Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt! |
| 25 |
| facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei. |
| 26 |
| Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri? |
| 27 |
| Ait illis: Qu impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. |
| 28 |
| Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. |
| 29 |
| Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, |
| 30 |
| et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sculo venturo vitam ternam. |
| 31 |
| Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia qu scripta sunt per prophetas de Filio hominis: |
| 32 |
| tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur: |
| 33 |
| et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget. |
| 34 |
| Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant qu dicebantur. |
| 35 |
| Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, ccus quidam sedebat secus viam, mendicans. |
| 36 |
| Et cum audiret turbam prtereuntem, interrogabat quid hoc esset. |
| 37 |
| Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret. |
| 38 |
| Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei. |
| 39 |
| Et qui pribant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. |
| 40 |
| Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, |
| 41 |
| dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam. |
| 42 |
| Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. |
| 43 |
| Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo. |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/luke/018.mp3
24
18