|
| 1 |
|
| amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro |
|
| 2 |
|
| qui autem intrat per ostium pastor est ovium |
|
| 3 |
|
| huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas |
|
| 4 |
|
| et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius |
|
| 5 |
|
| alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum |
|
| 6 |
|
| hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis |
|
| 7 |
|
| dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium |
|
| 8 |
|
| omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves |
|
| 9 |
|
| ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet |
|
| 10 |
|
| fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant |
|
| 11 |
|
| ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus |
|
| 12 |
|
| mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves |
|
| 13 |
|
| mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus |
|
| 14 |
|
| ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae |
|
| 15 |
|
| sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus |
|
| 16 |
|
| et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor |
|
| 17 |
|
| propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam |
|
| 18 |
|
| nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo |
|
| 19 |
|
| dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos |
|
| 20 |
|
| dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis |
|
| 21 |
|
| alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire |
|
| 22 |
|
| facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat |
|
| 23 |
|
| et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis |
|
| 24 |
|
| circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam |
|
| 25 |
|
| respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me |
|
| 26 |
|
| sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis |
|
| 27 |
|
| oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me |
|
| 28 |
|
| et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea |
|
| 29 |
|
| Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei |
|
| 30 |
|
| ego et Pater unum sumus |
|
| 31 |
|
| sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum |
|
| 32 |
|
| respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis |
|
| 33 |
|
| responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum |
|
| 34 |
|
| respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis |
|
| 35 |
|
| si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura |
|
| 36 |
|
| quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum |
|
| 37 |
|
| si non facio opera Patris mei nolite credere mihi |
|
| 38 |
|
| si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre |
|
| 39 |
|
| quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum |
|
| 40 |
|
| et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic |
|
| 41 |
|
| et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum |
|
| 42 |
|
| omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum |
|
|
|
|