|
| 1 |
|
| erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum |
|
| 2 |
|
| hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo |
|
| 3 |
|
| respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei |
|
| 4 |
|
| dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci |
|
| 5 |
|
| respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei |
|
| 6 |
|
| quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est |
|
| 7 |
|
| non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo |
|
| 8 |
|
| Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu |
|
| 9 |
|
| respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri |
|
| 10 |
|
| respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras |
|
| 11 |
|
| amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis |
|
| 12 |
|
| si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis |
|
| 13 |
|
| et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo |
|
| 14 |
|
| et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis |
|
| 15 |
|
| ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam |
|
| 16 |
|
| sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam |
|
| 17 |
|
| non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum |
|
| 18 |
|
| qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei |
|
| 19 |
|
| hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera |
|
| 20 |
|
| omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius |
|
| 21 |
|
| qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta |
|
| 22 |
|
| post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat |
|
| 23 |
|
| erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur |
|
| 24 |
|
| nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes |
|
| 25 |
|
| facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione |
|
| 26 |
|
| et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum |
|
| 27 |
|
| respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo |
|
| 28 |
|
| ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum |
|
| 29 |
|
| qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est |
|
| 30 |
|
| illum oportet crescere me autem minui |
|
| 31 |
|
| qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est |
|
| 32 |
|
| et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit |
|
| 33 |
|
| qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est |
|
| 34 |
|
| quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum |
|
| 35 |
|
| Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius |
|
| 36 |
|
| qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum |
|
|
|
|