|
| 1 |
|
| post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere |
|
| 2 |
|
| erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia |
|
| 3 |
|
| dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis |
|
| 4 |
|
| nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo |
|
| 5 |
|
| neque enim fratres eius credebant in eum |
|
| 6 |
|
| dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum |
|
| 7 |
|
| non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt |
|
| 8 |
|
| vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est |
|
| 9 |
|
| haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea |
|
| 10 |
|
| ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto |
|
| 11 |
|
| Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille |
|
| 12 |
|
| et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas |
|
| 13 |
|
| nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum |
|
| 14 |
|
| iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat |
|
| 15 |
|
| et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit |
|
| 16 |
|
| respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me |
|
| 17 |
|
| si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar |
|
| 18 |
|
| qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est |
|
| 19 |
|
| nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem |
|
| 20 |
|
| quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere |
|
| 21 |
|
| respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini |
|
| 22 |
|
| propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem |
|
| 23 |
|
| si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato |
|
| 24 |
|
| nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate |
|
| 25 |
|
| dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere |
|
| 26 |
|
| et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus |
|
| 27 |
|
| sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit |
|
| 28 |
|
| clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis |
|
| 29 |
|
| ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit |
|
| 30 |
|
| quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius |
|
| 31 |
|
| de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit |
|
| 32 |
|
| audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum |
|
| 33 |
|
| dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me |
|
| 34 |
|
| quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire |
|
| 35 |
|
| dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes |
|
| 36 |
|
| quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire |
|
| 37 |
|
| in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat |
|
| 38 |
|
| qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae |
|
| 39 |
|
| hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus |
|
| 40 |
|
| ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta |
|
| 41 |
|
| alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit |
|
| 42 |
|
| nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus |
|
| 43 |
|
| dissensio itaque facta est in turba propter eum |
|
| 44 |
|
| quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus |
|
| 45 |
|
| venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum |
|
| 46 |
|
| responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo |
|
| 47 |
|
| responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis |
|
| 48 |
|
| numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis |
|
| 49 |
|
| sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt |
|
| 50 |
|
| dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis |
|
| 51 |
|
| numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat |
|
| 52 |
|
| responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit |
|
| 53 |
|
| et reversi sunt unusquisque in domum suam |
|
|
|
|