|
| 1 |
|
| fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem |
|
| 2 |
|
| testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam |
|
| 3 |
|
| ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti |
|
| 4 |
|
| finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti |
|
| 5 |
|
| Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea |
|
| 6 |
|
| quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere |
|
| 7 |
|
| aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare |
|
| 8 |
|
| sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus |
|
| 9 |
|
| quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris |
|
| 10 |
|
| corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem |
|
| 11 |
|
| dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur |
|
| 12 |
|
| non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum |
|
| 13 |
|
| omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit |
|
| 14 |
|
| quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante |
|
| 15 |
|
| quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona |
|
| 16 |
|
| sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro |
|
| 17 |
|
| ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi |
|
| 18 |
|
| sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum |
|
| 19 |
|
| sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam |
|
| 20 |
|
| Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant |
|
| 21 |
|
| ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem |
|
|
|
|