Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt |
| 2 |
| itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt |
| 3 |
| nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa |
| 4 |
| Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit |
| 5 |
| ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam |
| 6 |
| ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes |
| 7 |
| reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem |
| 8 |
| nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit |
| 9 |
| nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum |
| 10 |
| dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio |
| 11 |
| et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus |
| 12 |
| nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis |
| 13 |
| sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione |
| 14 |
| sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/romans/013.mp3
16
13