|
| 1 |
|
| infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum |
|
| 2 |
|
| alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat |
|
| 3 |
|
| is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit |
|
| 4 |
|
| tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum |
|
| 5 |
|
| nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet |
|
| 6 |
|
| qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo |
|
| 7 |
|
| nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur |
|
| 8 |
|
| sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus |
|
| 9 |
|
| in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur |
|
| 10 |
|
| tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei |
|
| 11 |
|
| scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo |
|
| 12 |
|
| itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo |
|
| 13 |
|
| non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum |
|
| 14 |
|
| scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est |
|
| 15 |
|
| si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est |
|
| 16 |
|
| non ergo blasphemetur bonum nostrum |
|
| 17 |
|
| non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto |
|
| 18 |
|
| qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus |
|
| 19 |
|
| itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem |
|
| 20 |
|
| noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat |
|
| 21 |
|
| bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur |
|
| 22 |
|
| tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat |
|
| 23 |
|
| qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est |
|
|
|
|