|
| 1 |
|
| debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere |
|
| 2 |
|
| unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem |
|
| 3 |
|
| etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me |
|
| 4 |
|
| quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus |
|
| 5 |
|
| Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum |
|
| 6 |
|
| ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi |
|
| 7 |
|
| propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei |
|
| 8 |
|
| dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum |
|
| 9 |
|
| gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo |
|
| 10 |
|
| et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius |
|
| 11 |
|
| et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi |
|
| 12 |
|
| et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt |
|
| 13 |
|
| Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti |
|
| 14 |
|
| certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere |
|
| 15 |
|
| audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo |
|
| 16 |
|
| ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto |
|
| 17 |
|
| habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum |
|
| 18 |
|
| non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis |
|
| 19 |
|
| in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi |
|
| 20 |
|
| sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem |
|
| 21 |
|
| sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent |
|
| 22 |
|
| propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos |
|
| 23 |
|
| nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis |
|
| 24 |
|
| cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero |
|
| 25 |
|
| nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis |
|
| 26 |
|
| probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem |
|
| 27 |
|
| placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis |
|
| 28 |
|
| hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam |
|
| 29 |
|
| scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam |
|
| 30 |
|
| obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum |
|
| 31 |
|
| ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis |
|
| 32 |
|
| ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum |
|
| 33 |
|
| Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen |
|
|
|
|