|
| 1 |
|
| Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris: |
|
| 2 |
|
| ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit: etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi. |
|
| 3 |
|
| Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu |
|
| 4 |
|
| (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium), |
|
| 5 |
|
| et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo. |
|
| 6 |
|
| Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis. |
|
| 7 |
|
| Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos: qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. |
|
| 8 |
|
| Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. |
|
| 9 |
|
| Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum. |
|
| 10 |
|
| Salutate Apellen probum in Christo. |
|
| 11 |
|
| Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino. |
|
| 12 |
|
| Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quæ multum laboravit in Domino. |
|
| 13 |
|
| Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam. |
|
| 14 |
|
| Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. |
|
| 15 |
|
| Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos. |
|
| 16 |
|
| Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi. |
|
| 17 |
|
| Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. |
|
| 18 |
|
| Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. |
|
| 19 |
|
| Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. |
|
| 20 |
|
| Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. |
|
| 21 |
|
| Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei. |
|
| 22 |
|
| Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino. |
|
| 23 |
|
| Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater. |
|
| 24 |
|
| Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. |
|
| 25 |
|
| Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti |
|
| 26 |
|
| (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti, |
|
| 27 |
|
| soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. |
|
|
|
|