|
| 1 |
|
| veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto |
|
| 2 |
|
| quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo |
|
| 3 |
|
| optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem |
|
| 4 |
|
| qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa |
|
| 5 |
|
| quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen |
|
| 6 |
|
| non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel |
|
| 7 |
|
| neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen |
|
| 8 |
|
| id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine |
|
| 9 |
|
| promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius |
|
| 10 |
|
| non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro |
|
| 11 |
|
| cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret |
|
| 12 |
|
| non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori |
|
| 13 |
|
| sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui |
|
| 14 |
|
| quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit |
|
| 15 |
|
| Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor |
|
| 16 |
|
| igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei |
|
| 17 |
|
| dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra |
|
| 18 |
|
| ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat |
|
| 19 |
|
| dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit |
|
| 20 |
|
| o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic |
|
| 21 |
|
| an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam |
|
| 22 |
|
| quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum |
|
| 23 |
|
| ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam |
|
| 24 |
|
| quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus |
|
| 25 |
|
| sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam |
|
| 26 |
|
| et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi |
|
| 27 |
|
| Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient |
|
| 28 |
|
| verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram |
|
| 29 |
|
| et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus |
|
| 30 |
|
| quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est |
|
| 31 |
|
| Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit |
|
| 32 |
|
| quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis |
|
| 33 |
|
| sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur |
|
|
|
|