Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens |
| 2 |
| et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum |
| 3 |
| et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest |
| 4 |
| caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur |
| 5 |
| non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum |
| 6 |
| non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati |
| 7 |
| omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet |
| 8 |
| caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur |
| 9 |
| ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus |
| 10 |
| cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est |
| 11 |
| cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli |
| 12 |
| videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum |
| 13 |
| nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/1corinthians/013.mp3
16
13