|
| 1 |
|
| notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis |
|
| 2 |
|
| per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis |
|
| 3 |
|
| tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas |
|
| 4 |
|
| et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas |
|
| 5 |
|
| et quia visus est Cephae et post haec undecim |
|
| 6 |
|
| deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt |
|
| 7 |
|
| deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus |
|
| 8 |
|
| novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi |
|
| 9 |
|
| ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei |
|
| 10 |
|
| gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum |
|
| 11 |
|
| sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis |
|
| 12 |
|
| si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est |
|
| 13 |
|
| si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit |
|
| 14 |
|
| si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra |
|
| 15 |
|
| invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt |
|
| 16 |
|
| nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit |
|
| 17 |
|
| quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris |
|
| 18 |
|
| ergo et qui dormierunt in Christo perierunt |
|
| 19 |
|
| si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus |
|
| 20 |
|
| nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium |
|
| 21 |
|
| quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum |
|
| 22 |
|
| et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur |
|
| 23 |
|
| unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius |
|
| 24 |
|
| deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem |
|
| 25 |
|
| oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius |
|
| 26 |
|
| novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat |
|
| 27 |
|
| omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia |
|
| 28 |
|
| cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus |
|
| 29 |
|
| alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis |
|
| 30 |
|
| ut quid et nos periclitamur omni hora |
|
| 31 |
|
| cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro |
|
| 32 |
|
| si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur |
|
| 33 |
|
| nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala |
|
| 34 |
|
| evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor |
|
| 35 |
|
| sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt |
|
| 36 |
|
| insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur |
|
| 37 |
|
| et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum |
|
| 38 |
|
| Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus |
|
| 39 |
|
| non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium |
|
| 40 |
|
| et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium |
|
| 41 |
|
| alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate |
|
| 42 |
|
| sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione |
|
| 43 |
|
| seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute |
|
| 44 |
|
| seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est |
|
| 45 |
|
| factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem |
|
| 46 |
|
| sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale |
|
| 47 |
|
| primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis |
|
| 48 |
|
| qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes |
|
| 49 |
|
| igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis |
|
| 50 |
|
| hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit |
|
| 51 |
|
| ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur |
|
| 52 |
|
| in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur |
|
| 53 |
|
| oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem |
|
| 54 |
|
| cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria |
|
| 55 |
|
| ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus |
|
| 56 |
|
| stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex |
|
| 57 |
|
| Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum |
|
| 58 |
|
| itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino |
|
|
|
|