|
| 1 |
|
| et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi |
|
| 2 |
|
| non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum |
|
| 3 |
|
| et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos |
|
| 4 |
|
| et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis |
|
| 5 |
|
| ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei |
|
| 6 |
|
| sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur |
|
| 7 |
|
| sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram |
|
| 8 |
|
| quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent |
|
| 9 |
|
| sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum |
|
| 10 |
|
| nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei |
|
| 11 |
|
| quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei |
|
| 12 |
|
| nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis |
|
| 13 |
|
| quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes |
|
| 14 |
|
| animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur |
|
| 15 |
|
| spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur |
|
| 16 |
|
| quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus |
|
|
|
|