|
| 1 |
|
| audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos |
|
| 2 |
|
| an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis |
|
| 3 |
|
| nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia |
|
| 4 |
|
| saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum |
|
| 5 |
|
| ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum |
|
| 6 |
|
| sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles |
|
| 7 |
|
| iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini |
|
| 8 |
|
| sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus |
|
| 9 |
|
| an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri |
|
| 10 |
|
| neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt |
|
| 11 |
|
| et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri |
|
| 12 |
|
| omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate |
|
| 13 |
|
| esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori |
|
| 14 |
|
| Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam |
|
| 15 |
|
| nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit |
|
| 16 |
|
| an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una |
|
| 17 |
|
| qui autem adheret Domino unus spiritus est |
|
| 18 |
|
| fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat |
|
| 19 |
|
| an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri |
|
| 20 |
|
| empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro |
|
|
|
|